라틴어 문장 검색

Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato valuisset.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:2)
deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere illi et servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et parum sana verba emittere et quicquid vis morbi cogit audere, cum sapientem negastis servum esse, idem non itis infitias et veniturum et imperata facturum et domino suo servilia praestaturum ministeria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:5)
Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum sollicitius observet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 73:4)
Si captivus in servitutem subito depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger equum vehiculumque domini cursu non exaequat, si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit a servitute urbana et feriata translatus ad durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit an nolit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:3)
a me numerari voluit annum, sed deest mihi ad sacerdotium ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 185:3)
quae ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:3)
tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 79:1)
quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 92:8)
petit sacerdotium.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.7)
Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.12)
Putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, tertiam quae hominem occiderit:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.24)
Lex te ad ministerium patrimonii admisit, non in dominium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.27)
Mori uolens elegit huic ministerio nequissimum seruum, audacem, infestum sibi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.28)
sacerdotium illi negatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.4)
plus illorum interest ne Metellum sacerdotem, quam Metelli ne sacerdotium perdat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION