라틴어 문장 검색

Et cum in iisdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장124)
Est autem ea moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum vel bis non omittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장10)
13. At vomitus ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos bilis concitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장1)
Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장22)
non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장24)
ac saepe aliae . . . vix quicquam aut nihil remittant sed continuent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장18)
Ex quo saepe evenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaque alicui priori respondeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장26)
Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장23)
et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장41)
6 Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장1)
Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresve sunt et aetate et sexu et corporum natura.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장14)
Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장16)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장4)
Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장7)
saepe enim in hoc quoque genere valetudinis iam minui febris videtur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION