라틴어 문장 검색

quae saevitia recentibus odiis sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장6)
saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam aliis exilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장9)
proinde perfuga Batavus arbitrium rerum Romanarum ne ageret, sed meritas sceleris poenas expectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장5)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)
inde scelerum ac suppliciorum vices et mixtus obsequio furor, ut contineri non possent qui puniri poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장13)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장7)
isdem diebus Antonius Flamma Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob saevitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장6)
legatis tantum legionum interfectis, ceterum vulgus conscientia scelerum et spe impunitatis facile accessurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장6)
illuc commeantium centurionum militumque emebantur animi, ut (flagitium incognitum) Romanus exercitus in externa verba iurarent pignusque tanti sceleris nece aut vinculis legatorum daretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장13)
quis deinde sceleris exitus, cum Romanae legiones contra derexerint?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장19)
ceteri retro in castra perfugiunt, querente sane Civile et increpante Germanos tamquam fidem per scelus abrumperent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장8)
saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장2)
Valentinus ac Tutor in arma Treviros retrahunt, occisis Herennio ac Numisio legatis quo minore spe veniae cresceret vinculum sceleris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장16)
horum scelere clausas caesasque legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION