라틴어 문장 검색

tu satius memorem Musis imitere Philitan et non inflati somnia Callimachi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b6)
defert volumen et prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis cruderatum, nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:2)
Nec nunc eam apud te iacto, qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confido scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr5)
Primum supervacuum est dissuadere rem factam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr20)
Saepe dissimulare quam ulcisci satius fuit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S1)
non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius inponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:2)
Sunt qui existimant Christianos, ex- peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:1)
Decretumque est communi consilio, quia satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:5)
tertium dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:14)
Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuuenculam me memini superuacua moniliorum pondera portare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:20)
et credo, quod ideo me superna pietas dolore colli uoluit grauari, ut sic absoluar reatu superuacuae leuitatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:1)
Unde nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo, quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:2)
consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:1)
unde cum eadem reverti posset ad suos priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:2)
satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION