라틴어 문장 검색

Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:1)
Jam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, velut perpetuum urbis ejus quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:17)
Sermo igitur plurimus Scripturarum animam confirmat, et quodam spiritalis gratiae colorat vapore;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:12)
eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:13)
Et ideo doceris hac serie Scripturarum fidem esse radicem virtutum omnium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:12)
Habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel qui sacrum tabernaculum divino oraculo jussus est facere, ait Scriptura:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:5)
Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:2)
Plerumque Angelos filios Dei vocat Scriptura;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:1)
ita quorum carnalia sunt opera, hos filios dicimus carnis Scripturarum auctoritate (Ps. LXXXI, 6).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:5)
Quod multo gratius Scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:5)
hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:2)
De quo ligno scientiae boni et mali praeceptum est non esse gustandum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:6)
Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:6)
et ideo Scripturae divinae accepit testimonium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:12)
sed ut Patris et Filii intelligas commune praeceptum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION