라틴어 문장 검색

Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
Quid quod ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos repperimus?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:1)
Hoc est a terris magnum secernere caelum, Et seorsum mare uti secreto humore pateret, Seorsus item puri secretque aetheris ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 24:2)
Deinde, ubi sibi locum patere viderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias sed utiles quidem faciles quaestiones movebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 15:1)
nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)
nec, si te pectore vates Accipio, Cirrhaea velim secreta moventem Sollicitare deum, Bacchumque avertere Nysa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:20)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Tunc qui fata deum secretaque carmina servant, Et lotam parvo revocant Almone Cybellen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:40)
At Figulus, cui cura deos secretaque coeli Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis Aequaret visu, numerisque moventibus astra, Aut hic errat, ait, nulla cum lege per aevum Mundus, et incerto discurrunt sidera motu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:1)
Pulsus ut armentis primo certamine taurus Silvarum secreta petit, vacuosque per agros Exsul in adversis explorat cornua truncis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:46)
At si funestas acies, si dira paratis Proelia discordes, lacrimas civilibus armis Secretumque damus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:6)
secretaque rerum Hospes in externis audivit curia tectis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:5)
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
Immisit Stygiam Paean in viscera Lethen, Quae raperet secreta deum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:73)

SEARCH

MENU NAVIGATION