라틴어 문장 검색

unde aestuaria Oceani accipimus, qui per Hispanias et Gallias in infinitum erumpit, contempta lege riparum, ad quas rursus recurrit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4798)
ore omnes versae in zephyrum hoc etiam Varro dicit, in Hispania ulteriore verno tempore equas, nimio ardore commotas, contra frigidiores ventos ora patefacere ad sedandum calorem, et eas exinde concipere edereque pullos, licet veloces, diu tamen mi- nime duraturos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2731)
aut pro 'erumpunt'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4282)
proelia dicam, ut "erumpunt portis, concurritur aethere in alto".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 54)
subitum ac dictv mirabile monstrum res enim haec ex inproviso venit, ut apes ex bubus erumperent, quia praecepta Cyrenes tantum ad placandum numina pertinebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5531)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
Dum istaec igitur apud me tacitus evolvo, Caecilius erupit:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:1)
erumpunt saepe vitia amicorum in ipsos amicos, in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:2)
si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 4:1)
videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:1)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda incredibilem vim habebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:1)
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:3)
Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 31:1)
Abiit, excessit, evasit, erupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION