라틴어 문장 검색

Atque universus senatus aram Amicitiae tanquam deae dedicavit propter arctam inter eos amicitiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:11)
Quin et scripsit ad senatum hisce verbis, ita diligo virum ut cupiam eum mihi superstitem fore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:14)
Primo igitur pro re certissima et exploratissima decernatur et statuatur quod caput omnium quae ad magnitudinem regni aut status spectent sit ut populus ipse sit stirpe et ingenio bellicosus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:13)
Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:13)
Veluti factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore contra factionem Pompeii et Caesaris sustinuit, verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Caesaris et Pompeii in partes propediem scissa est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:10)
Itaque bene succedit cum rex aut status saepius cum iudicibus deliberat, et rursus cum iudices principem et senatum saepius consulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:3)
Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장9)
Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
(불가타 성경, 미카서, 4장3)
Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장23)
Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장33)
anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장10)
Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장44)
Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장15)
Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장8)
Ad gentem vero regis epistula talis erat: " Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION