라틴어 문장 검색

contra Tiberius praecipuos ad scelera increpans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae sibi scripsisset, suscepitque Cestius accusationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장5)
quod maxime exitiabile tulere illa tempora, cum primores senatus infimas etiam delationes exercerent, alii propalam, multi per occultum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장6)
Nam ea tempestate qua Seiani amicitiam ceteri falso exuerant ausus est eques Romanus M. Terentius, ob id reus, amplecti, ad hunc modum apud senatum ordiendo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장1)
Caesar Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse cum senatu nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장10)
haec apud senatum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장4)
Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장8)
dein Piso viginti per annos pariter probatus publico funere ex decreto senatus celebratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장9)
Relatum inde ad patres a Quintiliano tribuno plebei de libro Sibullae, quem Caninius Gallus quindecimvirum recipi inter ceteros eiusdem vatis et ea de re senatus consultum postulaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장1)
Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque carmine, apud infrequentem senatum egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장3)
ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules edixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장3)
huic Drusillam, Vinicio Iuliam Germanico genitas coniungit superque ea re senatui scribit levi cum honore iuvenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장6)
factoque large et sine praescriptione generis aut numeri senatus consulto ne tecta quidem urbis, adeo publicum consilium numquam adiit, deviis plerumque itineribus ambiens patriam et declinans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장8)
sed tum Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine periclitantium subactus rettulit ad senatum, trepidique patres (neque enim quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe petivere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장6)
ad hoc senatus praescripserat, duas quisque faenoris partis in agris per Italiam conlocaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장2)
neque emptio agrorum exercita ad formam senatus consulti, acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION