라틴어 문장 검색

ceu sanctum venerere senem patriisque gubernes imperium monitis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:29)
te doctus prisca loquentem, te matura senex audit, te fortia miles adspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam praeferat Aonios meditantem carmine muros nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:81)
audiat hoc senior Brutus Poenisque tremendi Scipiadae, geminis tandem quod libera damnis unius auxilio fasces Libyamque recepi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:199)
mansura verendus scribit iura senex, numeros qui dividit astris et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt ac pereunt fixis cum legibus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:221)
Illius ut magno Sol limine constitit antri, occurrit Natura potens seniorque superbis canitiem inclinat radiis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:225)
tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 15:4)
Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:1)
nam senem Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii conpertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장6)
iuniores post Actiacam victoriam, etiam senes plerique inter bella civium nati:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장10)
nunc senem principem, longa potentia, provisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장13)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
plebes primores, iuventus senes agmen Romanum repente incursant, turbant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장3)
quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere dedignabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장2)
iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari, atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장5)
dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 74장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION