라틴어 문장 검색

quod restat, exposcimus ut sicut ecclesiae nostrae ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis, quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere, quod cuius meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 4:1)
Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae iura modo respicit, suffragio vestro iuri 1 suo optat adiungi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:1)
illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 5:2)
nulla in desolatis cura dioecesibus 1 [parochiisque]. 2 videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:1)
"da pellere luctus, nec tibi de tantis placeat me fluctibus unum litus et Iliaci scopulos habitare sepulcri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권33)
muta domus, fateor, desolatique penates, et situs in thalamis et maesta silentia mensis!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus31)
desolatamque sororem, qui potes, et miseros perge insinuare parentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus103)
"tu Pelusiaci scelus Canopi deflebis pius et Pharo cruenta Pompeio dabis altius sepulcrum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam20)
"sic natum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos angusto Babylon premit sepulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam30)
"- iussus praecipitem subire Lethen, dum pugnas canis arduaque voce das solacia grandibus sepulcris, - o dirum scelus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam34)
At tu, seu rapidum poli per axem Famae curribus arduis levatus, qua surgunt animae potentiores, terras despicis et sepulcra rides;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam38)
Salve supremum, senior mitissime patrum, supremumque vale, qui numquam sospite nato triste chaos maestique situs patiere sepulcri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum79)
semper odoratis spirabunt floribus arae, semper et Assyrios felix bibet urna liquores et lacrimas, qui maior honos, hic sacra litabit manibus eque tua tumulum tellure levabit, nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum80)
haud alio melius condere sepulcro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam9)
quis triste sepulcrum dixerit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam92)

SEARCH

MENU NAVIGATION