라틴어 문장 검색

Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3229)
nam quae tam sera moratur segnities?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:3)
docuit post exitus ingens, seraque terrifici cecinerunt omina vates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:4)
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna, castigatque auditque dolos, subigitque fateri, quae quis apud superos, furto laetatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:12)
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Fecundum concute pectus, disice compositam pacem, sere crimina belli:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:8)
Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili, errabat silvis rursusque ad limina nota ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:6)
Te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium, votisque deos venerabere seris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:12)
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:6)
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus invidet imperium seraeque ad fortia vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:20)
nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam, dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, complexu teneo, gravior neu nuntius auris volneret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:13)
Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:6)
nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:22)
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION