라틴어 문장 검색

vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
deseruit amnes umor atque herbas color aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit et tinguit inopi nuda vix unda vada.
(세네카, 오이디푸스 1:23)
tu lucis inopem, gnata, genitorem regens manifesta sacri signa fatidici refer.
(세네카, 오이디푸스 4:16)
quicquid solis pascitur arvis, sive illud Arabs divite silva sive illud inops novit Garamans sive ferocis iuga Pyrenes sive Hyrcani celant saltus, vacuisque vagus Sarmata campis, arcus metuit, Diana, tuos.
(세네카, 파이드라 1:23)
non arma saeva miles aptabat manu nec torta clausas fregerat saxo gravi ballista portas, iussa nec dominum pati iuncto ferebat terra servitium bove:
(세네카, 파이드라 7:20)
omne servitium feram, non me per altas ire si iubeas nives, pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
(세네카, 파이드라 8:33)
dirum et invisum et grave est servitia ferre?
(세네카, Troades 935:1)
quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 42)
tum grave servitium nostrae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 511)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)
sic nos nunc, inopes laudis conscendere carmen, pauperibus sacris vilia tura damus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1018)
quod si nec nomen nec me tua forma teneret, posset servitium mite tenere tuum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2012)
tu modo servitio vacuum me siste superbo, atque hoc sollicitum vince sopore caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1716)
"dudum, dux inclite, culpo poscere te pacem nostram, cum cogere possis servitium, trahere ac populos in bella sequaces."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 209)
namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna supplicium, sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION