라틴어 문장 검색

Et imperator, cui non cuppediae ciborum, ex regio more, sed sub columellis tabernaculi parvis cenaturo, pultis portio parabatur exigua, etiam munifici fastidienda gregario quicquid ad ministeria postulabatur, per contubernia paupertina sui securus egessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 2:1)
Ergo si scitis, quod fratres sumus, sive liber et servus, sive pater et filius.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1135)
Et nobiles illius patriae a servis valde afflicti et humiliati sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:13)
Ira senis punit pro nati crimine seruos, Instruit ista senem fabula nota seni.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:5)
Non est michi copia tanti, Vt fieri seruus uentris amore uelim.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:18)
earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem:
(아풀레이우스, 변명 11:3)
Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque scio neque laboro.
(아풀레이우스, 변명 16:1)
at tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse.
(아풀레이우스, 변명 16:2)
"uenit Apuleius Oeam cum uno seruo;"
(아풀레이우스, 변명 16:5)
quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae?
(아풀레이우스, 변명 16:9)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)
"piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themison seruus attulit?"
(아풀레이우스, 변명 38:9)
et quid ego de seruis?
(아풀레이우스, 변명 42:4)
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum.
(아풀레이우스, 변명 42:13)
XIIII seruos quos postulasti exhibeo.
(아풀레이우스, 변명 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION