라틴어 문장 검색

bina cis montes castra Ligurum erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 328:1)
postremo Celtiberi, simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie derecta medio fere spatio inter bina castra constiterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 359:1)
tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:2)
confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 38:2)
censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 97:1)
et Thracum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:4)
duas inde ex agmine turmas Thracum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Thracum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 620:2)
munera omnibus in singulos binum milium aeris data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:3)
legatis in singulos binum milium aeris munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 74:2)
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:2)
et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 100:1)
sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse impigre obiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 47:2)
benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 169:1)
munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 187:1)
et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION