라틴어 문장 검색

flexuosum iter habet, ne quid intrare possit si simplex et directum pateret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:2)
Etenim aut simplex est natura animantis, ut vel terrena sit vel ignea vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae vi feratur, alia infimum alia summum alia medium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 34:5)
Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:1)
Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:3)
Itaque viros fortes et magnanimnos eosdem bonos et simplices, veritatis amicos minimeque fallaces esse volumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:3)
Haec praescripta servantem licet magnifice, graviter animoseque vivere atque etiam simpliciter, fideliter, vere hominum amice.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:4)
Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:1)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:4)
Nec vero finis bonorum [et malorum], qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:4)
est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:5)
nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae cumque illo nemo neque integrior esset in civitate neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam simplex ratio veritatis ferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 229:2)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:3)
Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION