라틴어 문장 검색

Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem quae in ceteris vulneribus vel salutaria, vel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:2)
Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes, perniciosa futura, id malum subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 9:4)
et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 33:5)
Puro jam ulcere, cibis hic quoque utendum est carnem producentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 36:1)
adventu Veneris pulsata recedunt nubila, clarescunt puris Aquilonibus Alpes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:121)
ac veluti caveant ne qua consistere virtus possit pura loco, cunctas hoc ore laborant incestare vias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:49)
Dindyma fundunt Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:162)
casta domus, sincera fides, industria sollers.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae51)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
sed purior illum solis fervor alit ventosaque pabula potat Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix3)
Augustum foveas, festis ut saepe diebus annua sinceri celebret ieiunia sacri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore5)
"Manli, sincera bonorum congeries, in quo veteris vestigia recti et ductos video mores meliore metallo:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:69)
cum conderet artus nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus, sinceram patri mentem furatus Olympo continuit claustris indignantemque revinxit et, cum non aliter possent mortalia fingi, adiunxit geminas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:130)
"Hos igitur potuit si quis sedare tumultus, inconcussa dabit purae sacraria menti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:140)
Impulit Ionios praemisso lumine fluctus nondum pura dies;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION