라틴어 문장 검색

quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:5)
ubi ille celeri corpus evinctus rotae in se refertur, ubi per adversum irritus redeunte totiens luditur saxo labor, ubi tondet ales avida fecundum iecur, et inter undas fervida exustus siti aquas fugaces ore decepto appetit poenas daturus caelitum dapibus graves - sed ille nostrae pars quota est culpae senex?
(세네카, 아가멤논 1:6)
et ecce, defessus senex ad ora ludentes aquas non captat oblitus sitim, maestus futuro funere:
(세네카, 아가멤논 13:34)
Erant qui dicerent, Sisyphum satis diu laturam fecisse, Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:15)
- nam neque feris inter se bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus - quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeue furiae in mutuum sanguinem egere?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:5)
beneficium est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem.
(세네카, 행복론, Liber III 36:3)
Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset " - , " Potes ergo," inquit, " imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ?
(세네카, 행복론, Liber V 141:3)
Frigus summoveri vult, alimentis famem ac sitim extinguere;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:3)
non enim sitis illa, sed morbus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:3)
in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:1)
Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:2)
Fames quoque et sitis ex isdem causis vitanda est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:3)
" Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis quosdam ferro et igne curari nec minus fame ac siti.
(세네카, De Providentia, book 1 23:3)
Cibus famem domet, potio sitim, libido qua necesse est fluat;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION