라틴어 문장 검색

Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:1)
si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:2)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:3)
Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 22:4)
si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 4:5)
Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:2)
Facilius in seruis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:4)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:1)
Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:3)
Praeter haec conuenit ambulare locis quam minime frigidis, sole uitato;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:1)
Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:1)
si tussis non est, potui frigidum dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 13:4)
deinde per caput multa aqua frigida perfundatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:4)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:1)
si aestas, frigidis natationibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION