라틴어 문장 검색

& ex effectuum differentia aestus omnium minimus orietur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 14:4)
Et quoniam, experientia teste, major est effectus Lunae quàm Solis, incidet aquae maxima altitudo in horam tertiam Lunarem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 14:5)
Pendent autem effectus Luminarium ex eorum distantiis à Terra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 15:1)
In minoribus enim distantiis majores sunt eorum effectus, in majoribus minores, idque in triplicata ratione diametrorum apparentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 15:2)
Igitur Sol tempore hyberno, in Perigaeo existens, majores edit effectus, efficitque ut aestus in Syzygiis paulo majores sint, & in Quadraturis paulo minores (caeteris paribus) quàm tempore aestivo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 15:3)
Pendet etiam effectus utriusque Luminaris ex ipsius Declinatione seu distantia ab AEquatore.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:1)
Igitur Luminaria recedendo ab aequatore polum versus effectus suos gradatim amittent, & propterea minores ciebunt aestus in Syzygiis Solstitialibus quàm in AEquinoctialibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:3)
Pendent etiam effectus Luminarium ex locorum latitudine.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:1)
Caeterum in hoc calculo & eo omni qui sequitur, considero lineas omnes à Luna ad Solem ductas tanquam parallelas lineae quae à Terra ad Solem ducitur, propterea quod inclinatio tantum ferè minuit effectus omnes in aliquibus casibus, quantum auget in aliis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 50:14)
& eundem habebit effectum ac si tota in regionibus sub Sole & Soli oppositis mare elevaret, in regionibus autem quae 90 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 41:12)
In aestu solo marino haec vis sensibilem edit effectum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 47:3)
Artis severae si quis ambit effectus mentemque magnis applicat, prius mores frugalitatis lege poliat exacta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:1)
Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:10)
Stultum consilium non modo effectu caret, Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.1)
Quamvis sublimes debent humiles metuere, Vindicta docili quia patet sollertiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION