라틴어 문장 검색

Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo, recto casu, ante extremum ' a' habet ' i' litteram, sicuti 'meliora, maiora, graviora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 9:1)
Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 32:1)
Ut ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, X 1:1)
eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 16:4)
Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 1:1)
Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa, per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 18:2)
Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 21:1)
In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti dicitur, sed facie dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 22:1)
Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 27:1)
est enim casus eius rectus non praecoquis, sed praecox.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 10:1)
Nam partim hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti cum partim hominum dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 2:2)
Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 5:1)
An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res καθ' ἑνο`σ ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 3:2)
Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 5:1)
Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION