라틴어 문장 검색

E tenebris autem quae sunt in luce tuemur propterea quia, cum propior caliginis aër ater init oculos prior et possedit apertos, insequitur candens confestim lucidus aër, qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras aëris illius;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:1)
CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:2)
Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingent­esimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:4)
Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:1)
Sic factum est ut alii triginta et unum alii undetriginta sortirentur dies.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 6:3)
Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:2)
Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:3)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris, — Filius huic iuxta Lausus, — Post hoc insignem fama per gramina currum, — Tum gemini fratres, — Nec Praenestinae fundator, — At Messapus equum domitor, — Ecce Sabinorum prisco de sanguine, — Hic Agamemnonius, — Et te montosae, — Quin et Marrubia venit de gente sacerdos, — Ibat et Hippolyti proles.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 14:2)
qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:2)
sortiamurque, si videtur, ut per ordinem unusquisque proponat quam solvendam aestimet quaestionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 1:4)
contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:7)
Ideo ne corpus earum frigus horreat facit consuetudo naturae quam sortitae sunt frigidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 12:3)
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos, Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:15)
Nil ipsa paterni Iuris inire peto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION