라틴어 문장 검색

Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt intra quam omnia egerunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 4:2)
ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 26:1)
idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 560:1)
nimio plus quam velim nostrorum ingenia sunt mobilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 402:1)
de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 57:1)
ne procurri quidem ab acie velim, sed obnixos vos stabili gradu impetum hostium excipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:3)
quidquid superfuit fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis virtus tutata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 317:2)
ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 358:1)
si eo perventum sit, tum populum Romanum vere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 394:3)
itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 350:2)
et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 46:1)
ipse Hannibal qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur hortator aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:1)
tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:2)
sed pondere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 286:2)
nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit - et ob eadem pediti quoque incerta via est - ad hoc saxa glareosa volvens nihil stabile nec tutum ingredienti praebet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 317:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION