라틴어 문장 검색

sic ubi se primum speculi proiecit imago, dum venit ad nostras acies, protrudit agitque aëra qui inter se cumquest oculosque locatus, et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus quam speculum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:6)
tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:12)
quae neque florescunt pariter nec robora sumunt corporibus neque proiciunt aetate senecta nec simili Venere ardescunt nec moribus unis conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:7)
spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:7)
Porricere ergo, non proicere, proprium sacrificii verbum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 4:1)
Ex his docetur in mare rite potuisse porrici exta, non proici.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:3)
In transcursu et hoc notandum est quod et ipse velut praeteriens sub unius verbi significatione proiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:1)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
Sternitur infelix, deinde subicit causam miserabilem:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 4:2)
Armipotens, praesens belli, Tritonia virgo, Frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum Pronum sterne solo portisque effunde sub ipsis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 10:2)
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, scutorumque incendi victor acervos, Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:1)
Ter leto sternendus erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:3)
Qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, et de furto vel poena Caci tota narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 15:4)
— Corinaeum sternit Asilas, deinde in duodecimo Ebusum Corinaeus interficit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 10:3)
Camertem in decimo Aeneas sternit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION