라틴어 문장 검색

neque id etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 667:3)
exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 405:1)
in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 488:1)
auctaque ea invidia est ad plebem quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi tum donum dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 664:1)
Itaque, cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION