라틴어 문장 검색

Paulum depositis, alumna, plectris sparsam stringe comam virente vitta, et rugas tibi syrmatis profundi succingant hederae expeditiores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:7)
namque sanctorum laus diffusa meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)
hanc ubi ducentem longe socia agmina vidit, trux puer et nullo temeratus pectora motu deriguit forisque novum bibit ossibus ignem, nec latet haustus amor, sed fax vibrata medullis in vultus atque ora redit lucemque genarum tingit et impulsum tenui sudore pererrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권123)
ut vero e tereti demisit nebrida collo errantesque sinus hedera collegit et alte cinxit purpureis flaventia tempora vittis vibravitque gravi redimitum missile dextra, attonito stat turba metu sacrisque relictis illum ambire libet pronosque attollere vultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권248)
fragor undique notus tollitur, et thyrsos iterum vibrabat Achilles, ante tamen dubiam verbis solatus amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권268)
"quamvis Ausoniis multum gener ille petitus matribus, edomui victum dominaeque potentis ferre iugum et longos iussi sperare per annos, ast illam summa leviter - sic namque iubebas - lampade parcentes et inerti strinximus arcu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam35)
brevibus non stringere laenis pectora et angustante alas artare lacerna;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus56)
hic ubi Pierias exercet Pollius artes, seu volvit monitus, quos dat Gargettius auctor, seu nostram quatit ille chelyn seu dissona nectit carmina sive minax ultorem stringit iambon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis45)
nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 34)
ensisque vagina quiescit, stringere ni iubeant amici.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum18)
dum te pulverea bellorum nube videret Caesarei prope fulmen equi divinaque tela vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam47)
nuper cum forte sodalis immeritae falso palleret crimine famae erigeretque forum succinctaque iudice multo surgeret et castum vibraret Iulia fulmen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii37)
nunc tendo chelyn satis arma referre Aonia et geminis sceptrum exitiale tyrannis nec furiis post fata modum flammasque rebelles seditione rogi tumulisque carentia regum funera et egestas alternis mortibus urbes, caerula cum rubuit Lernaeo sanguine Dirce et Thetis arentes adsuetum stringere ripas horruit ingenti venientem Ismenon acervo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권6)
nec mora, quin acuens exsertos protinus ungues liventesque manus strictosque in vulnera dentes terribili adplausu circum hospita surgeret ora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권206)
"Inachii sint hi tibi, concipe, reges, invasere globum nivei gregis uncaque pandunt caedibus ora novis et strictis unguibus instant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권203)

SEARCH

MENU NAVIGATION