라틴어 문장 검색

nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus, ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 28)
Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 66)
tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via, et datores et factores omnis subdam sub solum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 37)
Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 261)
inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo, metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 111)
iam meas opplebit aures sua vaniloquentia.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 19)
filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 668)
Multo ecastor magis oppletis tritici opust granariis, ne, ille prius quam spolia capiat, hic nos extinxit fames.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 670)
quemadmodum etiam ferreus vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non potest movere, supposita uti centro citro porrecta pressione, quod Graeci ὑπομόχλιον appellant, et lingua sub onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum id onus extollit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장8)
Non saeculo subdita, non mundo, inquit, subdita.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:5)
Subditi Burgundae coronae Franciae, quatenus ad ius domini capitalis, etiam subditi sunt, duxque eorum Franciae feudatarius et vasallus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:4)
Sed in fine anni quarti rex iterum ordinum conventus egit, non (ut videtur) ob aliquam occasionem tum emergentem, sed praecipitatis et abruptis comitiis praecedentibus propter apparatus belli Brittanici rex cogitavit se non satis ampliter subditos suos legibus bonis hactenus remunerasse, quae semper ei fuerunt pro retributione erga subditos propter pecunias ab ipsis collatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 5:2)
Quatenus vero ad subditorum suorum erga eum affectus, ita res erat ut ex tribus illis affectibus qui corda subditorum erga principes suos divinciunt, amore scilicet, metu et reverentia, ultimo horum eximie gauderet, secundo mediocriter, tertio autem tam parce ut reliquis duobus securitatem suam deberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:12)
Ista constitutio in hoc fundabatur, quod rationibus status magnopere conveniret ut subditi de iure regni mimime inquirerent, atque rursus conscientiae leges hoc postularent ut (quicunque belli exitus foret) subditi obedientiae suae poenas non darent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:4)
Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION