라틴어 문장 검색

Verum postquam regnum ad regem Ferdinandum pervenisset omnes reditus regni exercitui et praesidiis assignatos fuisse, illam autem pensionem tantum aut exhibitionem ex arcis eius recipere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:24)
A Flandria Caletum adductus est, et inde Doroberniam appulit et, stipatus custodia conveniente, traditus et receptus in turrim Londinensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:2)
Cuius re causa haud parva, quatenus ad seditiones intestinas compescendas proculdubio fuit quod in iis restinguendis personam suam nunquam subtraxerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:19)
Atque quae tradita et recepta sunt ad hunc fere modum se habent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:46)
Qui autem et ipsi experiri et se scientiis addere earumque fines proferre statuerunt, nec illi a receptis prorsus desciscere ausi sunt, nec fontes rerum petere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:51)
Siquidem dialectica quae recepta est, licet ad civilia et artes quae in sermone et opinione positae sunt rectissime adhibeatur, naturae tamen subtilitatem longo intervallo non attingit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:78)
Visum enim est nobis etiam in iis quae recepta sunt nonnullam facere moram:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:2)
Itaque scientiarum atque artium receptarum oras legere, necnon utilia quaedam in illas importare, tanquam in transitu, non negligemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:7)
ea subjiciendo examini, quae logica vulgaris tanquam fide aliena recipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:3)
Nam omnia fide oculata aut saltem perspecta, et summa quadam cum severitate, recipimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:2)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
quia quot philosophiae receptae aut inventae sunt, tot fabulas productas et actas censemus, quae mundos effecerunt fictitios et scenicos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:3)
Intellectus humanus in iis quae semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem et consensum cum illis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:1)
cum distinctio illa, quae recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION