라틴어 문장 검색

thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 489:1)
illud deprecor, ne nos propter illos pereamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 277:2)
P. Licinius consularis cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 415:1)
aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 149)
nam isti quid suscenseam ipsi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 213)
te non aequomst suscensere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2152)
Pugno malam si tibi percussero, mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2176)
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam, suscenseat, quoi omnium rerum ipsus semper credit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4105)
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet, remur impetrari posse, plausum si clarum datis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2196)
eadem exorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 421)
verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 64)
Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 469)
sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 519)
an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 527)
atque te nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION