라틴어 문장 검색

His factis, ea membrana acri aceto respergenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:1)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 5:2)
pars acrior anni exulat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:30)
acer in absentes, linguae iactator, abundans corporis exiguusque animi, doctissimus artis quondam lanificae, moderator pectinis unci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:223)
Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit impetus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:318)
Sed prior effigiem tribuit successus aënam, oraque patricius nostra dicavit honos;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:4)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
acrior interius, rauci cum murmure saxi, spumeus eliso pellitur amne vapor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus29)
defectis solitum referens cultoribus aequor effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto Ionio seseque patentibus explicat arvis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus15)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)
successu laeta resurgit et vivos inpune ferox depascitur artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine7)
acrior ac rapidus tacitas praetermeat ingens Danuvius ripas;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:123)
successus superant adversa Catonis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:254)
Cum vectaris equo simulacraque Martia ludis, quis mollis sinuare fugas, quis tendere contum acrior aut subitos melior flexisse recursus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:328)

SEARCH

MENU NAVIGATION