라틴어 문장 검색

sed arma sumere non ante cuiquam moris quam civitas suffecturum probaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:2)
Proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique terminus esse sufficiat Usipi ac Tencteri colunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 1:1)
id praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias adsequuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 4:1)
valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helveconas, Manimos, Helisios, Naharvalos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 3:2)
securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 5:2)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
una illa domus sufficit donativo quod vobis numquam datur et cotidie exprobratur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장13)
Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장1)
Digressum a Luguduno Vitellium Cluvius Rufus adsequitur omissa Hispania, laetitiam et gratulationem vultu ferens, animo anxius et petitum se criminationibus gnarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장1)
ceterum ut largitionibus adfectae iam imperii opes sufficerent, amputari legionum auxiliorumque numeros iubet vetitis supplementis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장4)
sufficere videbantur adversus Vitellium pars copiarum et dux Mucianus et Vespasiani nomen ac nihil arduum fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장10)
Caecina legiones adsecutus centurionum militumque animos obstinatos pro Vitellio variis artibus subruebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장3)
mihi expeditae cohortes sufficient.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장21)
et Vipstanus Messala tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos multi e legionariis quamquam raptim ductos aequabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장5)
per quadriduum Cremona suffecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION