라틴어 문장 검색

Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:7)
si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:4)
leuandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:2)
idque non in uiris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:3)
Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:4)
Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 15:2)
Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:1)
Supini tantummodo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 28:1)
tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:5)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:1)
inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:1)
tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 11:6)
Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:3)
Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 18장 1:6)
Super mensam tantummodo intendi debent, qui uel in priorem uel in posteriorem partem exciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 19장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION