라틴어 문장 검색

omnes scient, quomodo te in isto tuo gesseris vulnere, utrumne statim percussus arma summiseris an in gradu steteris.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 32:4)
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 105:1)
Proinde ne summiseris te, immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 31:1)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
qui somno non summittere oculos ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:4)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:3)
Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:2)
In Socrate irae signum erat vocem summittere, loqui parcius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 82:1)
Statim arma submittet;
(세네카, De Providentia, book 1 24:8)
Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent et imponunt ;
(세네카, De Providentia, book 1 69:4)
Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 11:5)
Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 86:3)
Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque uia cedunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.12)
Mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.56)

SEARCH

MENU NAVIGATION