라틴어 문장 검색

nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 32:1)
quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 22:8)
somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:5)
ne aegri quidem quia non omnes convalescunt idcirco ars nulla medicina est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:8)
"At medici quoque" (ita enim dicebas) "saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:1)
Sed, ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus nec umquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:3)
Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:1)
neque vero Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum eloquentia vincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:3)
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)
His quattuor causis totidem medicinae opponuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:2)
semperque huic generi, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et medicina quaesita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:2)
An medicina ars non putanda est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:4)
illudne dubium est, quin multi, cum ita nati essent, ut quaedam contra naturam depravata haberent, restituerentur et corrigerentur ab natura, cum se ipsa revocasset, aut arte atque medicina?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:2)
Qui igitur convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION