라틴어 문장 검색

id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 18:1)
ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 209:1)
ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in praesentia videatur, spem abunde expleturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 522:1)
et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 183:1)
extremos Tralles et Cretenses - quingentorum utrique numerum explebant - statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 445:1)
numerus captivorum haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 291:1)
ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici - tanti enim pepigerat - expleret, mulier lingua sua stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent imperavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 302:1)
ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laevo quattuor ferme milium numerum explebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 326:1)
et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:3)
si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet ut eas quae in Sicilia naves essent reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 278:1)
paeones et ex Paroria et Parastrymonia - sunt autem ea loca subiecta Thraciae - et Agrianes, admixtis etiam Thracibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleverant numerum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 544:2)
Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 548:1)
multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:2)
quadringentorum manus utraque numerum explebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 635:2)
loricae thoracesque mille amplius summam explebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 665:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION