라틴어 문장 검색

Tum motu assiduo saxum versatile terram Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:2)
Atque ut segnis honos dextrae servetur, iniquam Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:2)
Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modesti Circumscripta modum Prudencia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:1)
Non male colla sedent, humero non insidet alta Ceruix, sed spacio surgit distincta modesto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:8)
Ex re uulgata contemptus nausea surgit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:8)
Scrupulus in planum descendit, surgit in equm Vallis et in curuum demittitur angulus, orbis Planiciem claudit planumque reducit in orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:36)
Sed tumor in medio surgens supereminet, immo Sic in supremum tendens non deserit imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:37)
Hoc magis in signum speciei donaque forme Cedit, quod nulla corpus pinguedine surgit, Sed magis in maciem tendit, sic omnia iuste Possidet et nullo decor eius claudicat, immo Nil maius conferre potest Natura uel ultra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:13)
moderancius ergo Erigitur, nec enim surgit uel decidit ultra Mensuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:6)
surgit Marius, sed cardine uerso Silla redit, Marius premitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:27)
Proposito stat fixa suo Natura nec ullo Concutitur uexata metu, sed mente timorem Expugnat, crescit animus bellique uoluntas Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:1)
Ignescunt animi, mentes audacia maior Erigit, exurgunt ire, jam mente cohortes Se superant, animi iam mutua uulnera fingunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:5)
Non minor ad pugnam sed maior surgit in iram Pauperies, non ense tonans, non fulgure teli Bella minans, nulla lorice ueste refulgens, Nec clipeo munita latus, nec casside uultus, Sed nodis uariis callosa, nec arte polita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:1)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)
Pugna cadit, cedit iuueni Victoria, surgit Virtus, succumbit Vicium, Natura triumphat, Regnat Amor, nusquam Discordia, Fedus ubique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION