라틴어 문장 검색

qua accensa occurrit eis qui Restionem quaerebant dicens damnatum sibi poenas luisse multo acrius a se vexatum quam ipse vexarat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 20:2)
Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:3)
— Haec sunt spolia et de rege superbo Primitiae, ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuvias.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:3)
deinde ut non soli qui prandia coenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad ea vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:4)
Qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, et de furto vel poena Caci tota narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 15:4)
Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolves.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 15:1)
nam mi calido das sanguine poenas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 15:4)
O utinam coelique deis erebique liceret Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:52)
Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:41)
Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, Ignosci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:48)
Dabitis poenas pro pace petita:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:39)
Ac ne quid Sicoris repetitis audeat undis, Spargitur in sulcos, et scisso gurgite rivis Dat poenas maioris aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:11)
at facilis Caesar vultuque serenus Flectitur, atque usum belli poenamque remittit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:19)
Has urbi miserae vestro de sanguine poenas Nempe datis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:55)
Nam si qua deus sub pectora venit, Numinis aut poena est mors immatura recepti, Aut pretium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION