라틴어 문장 검색

non illa praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 2:1)
quid opus est terrore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 3:2)
quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis - quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 3:1)
liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:2)
quo terrore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:3)
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:9)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione, semper aliqui talis terror impendet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:7)
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:1)
cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:1)
satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:7)
dabit, inquam, se in tormenta vita beata nec iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carceris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:2)
217 15) terrae situs 237 12 240 29 252 6 436 2 regiones, orae (ζᾶναι) 240 29 252 8 terrenum (elementum) 237 16 239 11 247 22 250 14 terror 370 13 θύμωσισ (excandescentia) 371 9 timor 37015, dist.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.218)
terrōre commōta ululāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat6)
Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION