라틴어 문장 검색

Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, nec, si forte velis, dissimulare potes, donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota iunctior urbe fuit, isque erat usque adeo populo testatus, ut esset paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 61)
Auditio personalem testatur vocationem et oboedientiam, et id etiam quod veritas in tempore revelatur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:4)
Ioannis magni celebris sententia praesto est, haud umquam testata Deum potuisse videri.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 35)
iure ergo se Iudae ducem vidisse testantur magi, cum facta priscorum ducum Christi figuram pinxerint.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae52)
testantur tituli, produnt consulta senatus Caesareum Iovis ad speciem statuentia templum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권80)
Sentibus involitans Deus igneus ore corusco conpellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ignis in rubo1)
tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missus testatur tinctum qui tinctis crimina donet.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Baptizatur Christus2)
cumulum discretio carpit, nos plenum sine parte Deum testamur et unum, in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus, qui viget ac viguit super omnia quique vigebit participem nullum collato foedere passus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 111)
"tum summa cura est fratribus, ut sermo testatur loquax, offerre fundis venditis sestertiorum milia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.24)
postquam vapor diutinus decoxit exustum latus, ultro e catasta iudicem conpellat adfatu brevi:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.127)
quin et frequentes angeli stant ac loquuntur comminus, quorum unus ore augustior conpellat his dictis virum:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.86)
"testor salutem principis me simplici functum secantis arte, iudex optime, servisse iussis absque fraude publicis, sciat hic quis illi verba suggillet deus:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1416)
Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 569)
Prior Aenean compellat Achates:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:2)
"Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum testor numen" ait "vos arae ensesque nefandi, quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION