라틴어 문장 검색

unde liquido patet incongrue a partibus vestris nimis reum pronuntiari cuius causa plus spectat tribunal alienum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 3:2)
hunc quoque manente sententia Galliis post praefectus Priscus Valerianus consiliis suis tribunalibusque sociavit, iudicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu iunxerat subolem, iungeret et dignitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:5)
parentes ipsius aut cathedris aut tribunalibus praesederunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 17:2)
audivi eum adulescens atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret, sub cuius videlicet magistratu consul Asterius anni sui fores votivum trabeatus aperuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:1)
hanc intra Gallias ante nescitam primus, quem loquimur, orator indidit prosecutionibus edidit tribunalibus prodidit partibus addidit titulis, frequente conventu raro sedente, paucis sententiis multis laudibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 7:2)
quod theatris aut forma placet aut probatur arte.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres28)
"ac primum teneris adhuc in annis hides Hectora Thessalosque currus et supplex Priami potentis aurum, et sedes reserabis inferorum, ingratus Nero dulcibus theatris et noster tibi proferetur Orpheus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam16)
certe lascivia corde nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi aut intrat sensus clamosi turba theatri;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 8)
morum iura viris solum et sine fascibus aequum, quid nunc magnificas species cultusque locorum templaque et innumeris spatia interstincta columnis, et geminam molem nudi tectique theatri et Capitolinis quinquennia proxima lustris, quid laudem litus libertatemque Menandri, quam Romanus honos et Graia licentia miscent?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 35)
longe super aemula signa consedit viridesque umeros et opaca theatri culmina ceu latae tremefecit mole ruinae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권272)
vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione iterum Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:4)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Video et theatra nec singula satis esse nec nuda;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:2)
Remitto fabulas Tauricas theatris suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:3)
Edatur hic aliqui ibidem sub tribunalibus vestris quem daemone agi constet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION