라틴어 문장 검색

et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
Nihil interest quo animo facias quod fecisse vitiosum est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 396)
Tolerabilior est, qui mori iubet, quam qui male vivere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 748)
Tolerabilior est poena, non posse vivere quam nescire.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 749)
Zelari autem hominibus vitiosum est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 8)
ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur1 praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:1)
Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua uiuendi spatia donauerit, uitiosos mores corrigere, atque ad imperium diuinae uoluntatis totam ex integro mentem uitamque transferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.11)
is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae civitati invehebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 96:2)
inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 23:1)
consulti augures vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:4)
ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant, quam ut unquam postea nomen Romanum violent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 142:2)
subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 646:1)
Minucius vero, cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 327:1)
id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, cum vitiosus dictator per augures fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 421:2)
ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION