라틴어 문장 검색

Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:4)
resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:5)
Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 37:1)
In coxae vero doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 38:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 39:1)
Quacumque vero parte corporis membrum aliquod resolutum est, si neque movetur, et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 40:1)
Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi quum profusionem sanguinis eo avertit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 4:1)
modo in partibus, aut quia ejus ipsius membri imbecillitas id requirit, aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 7:6)
et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 8:3)
Denique, si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:1)
nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud levamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 10:2)
et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fovendum est, collocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 9:7)
His omnibus commune est, digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 10:6)
quod et aetate fit, et membro, et solo, et coelo, et habitu.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:2)
ex agno, cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION