라틴어 문장 검색

Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit contingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 5:1)
siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:2)
et idcirco eum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo bracchia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 10:2)
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:1)
nam usque in id tempus incrementum capit, ac tum compescitur,cum obriguit hiberno frigore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:3)
eaque primo anno compescitur in duas gemmas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:5)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium in se trahet, quamvis fructu exuberet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 34:2)
Unde etiam iumenta et armenta nomina a re traxere, quod nostrum laborem, vel onera subvectando vel arando iuvarent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 4:2)
Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:1)
traxisse creditur, quod olim Graeci tauros italos vocabant,et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas et femina boves aratro terminum signaverunt, vel, ut antiquiora repetam,quod item Atticis Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 8:2)
seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:5)
Si tam difficili loco est, ut manu trahi non possit, fistulam vel arundinem inserito, et ita calidum oleum infundito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:3)
Ea res et teneriora pabula recreat, incensis sentibus duris et fruticem surrecturum in altitudinem compescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:3)
Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION