라틴어 문장 검색

et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transient.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 99:1)
et tum quidem velut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 169:2)
castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 175:1)
ab Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad Valerium consulem opem oratum veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 418:1)
nocte pro victis Antium agmine trepido sauciis ac parte impedimentorum relicta abierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 6:2)
itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
primisque tenebris Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam vallo sese tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 277:2)
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 526:4)
quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit, sine modo inquit, sese praeda praepediant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 546:1)
inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium - fuisse et Satricanos cum iis satis constat - nocte occupata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 169:1)
ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa viam silvestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 227:1)
trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandae arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 347:1)
quae superfuit caedi trepida ad naves compulsa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 536:3)
Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda - nam et stativa et trepide deserta fuerant - potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 150:1)
iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de viginti cohortium adventu et ab impetu moratus est et partem copiarum revocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 619:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION