라틴어 문장 검색

arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 528:1)
cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 678:1)
Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 315:1)
hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 735:1)
super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 333:2)
summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 366:2)
vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 397:1)
simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 398:1)
quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos quibus servus cui imperarent numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 415:1)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
postero die, ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:1)
non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 365:1)
et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent vectigalemque provinciam securibus et fascibus subiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 323:1)
quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut spectatorem comitiorum se praeberet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 382:1)
in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 344:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION