라틴어 문장 검색

Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 27:1)
Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:1)
itaque hilaritatis plenum iudicium ac laetitiae fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:3)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)
Iam quoniam haec fere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia, timor molestia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 206:1)
Par atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:4)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:2)
quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:6)
vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 13:1)
itaque hoc tibi vere adfirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia summa cum gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:6)
ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 5:9)
magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION