라틴어 문장 검색

Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:5)
Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 21:1)
at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:1)
Tum Antonius 'saepe, ut dicis,' inquit 'animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores, quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in dicendi exordio permoveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 122:3)
'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 128:1)
'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et consuetudinis meae mediocritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 298:1)
Ego inquit quod te laudas vehementer probo, Namque hoc ab alio numquam continget tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et scriptor.5)
Plutarchus lente et leniter 'quid autem,' inquit, 'verbero, nunc ego tibi irasci videor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:1)
cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Favorinus et Amabo, inquit, magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 5:2)
Cordi, inquam, mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:2)
Homo igitur tu non es, Hoc quidem, inquit Diogenes, falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 9:5)
— Atqui haec, inquam, uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti dum falsae causas aperire conaris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:4)
quod ubi sensit Marcellus, velut excedens curia 'imus' inquit, 'Prisce, et relinquimus tibi senatum tuum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장3)
en quattvor aras ecce duas tibi daphni duas altaria phoebo feci, inquit, aras quattuor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 661)
virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION