라틴어 문장 검색

at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:2)
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:3)
"quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:6)
" Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:9)
haerebit tumor, quamdiu superbo conversaberis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:7)
ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:2)
omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:2)
Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum?
(세네카, 행복론, Liber II 46:2)
adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem.
(세네카, 행복론, Liber VII 130:6)
habet enim non solidum robur sed vanum tumorem violentisque principiis utitur, non aliter quam qui a terra venti surgunt et fluminibus paludibusque concepti sine pertinacia vehementes sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:2)
tumor est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 124:3)
contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:3)
quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION