라틴어 문장 검색

quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:4)
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:1)
quanta voluptate implendus animus ex alienorum errorum tumultu contemplanti quietem suam !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:6)
Ex eo procursus illorum tumultusque vehementes sunt, metus autem sollicitudinesque et tristitia et ira non sunt, sed his quaedam similia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:1)
cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos destinavit insequitur adiectis conviciis maledictisque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:4)
quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:5)
omni tumultu caret, inferiora fulminantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:3)
Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 239:1)
Describe istius comitatum tumultus:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.17)
at hic tumultu rapitur ingenti ferox et saxa fluctu volvit Acheron invius renavigari.
(세네카, Hercules Furens 11:3)
En fusus humi saeva feroci corde volutat somnia (nondum est tanti pestis superata mali clavaeque gravi lassum solitus mandare caput quaerit vacua pondera dextra, motu iactans bracchia vano) nec adhuc omnis expulit aestus, sed ut ingenti vexata noto servat longos unda tumultus et iam vento cessante tumet.
(세네카, Hercules Furens 16:7)
Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
(세네카, Hercules Furens 18:9)
quis nunc umbras, nate, tumultus manesque tenet?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:49)
Quid fari queam inter tumultus mentis attonitae vagus?
(세네카, 오이디푸스 5:1)
Hic dicet ensis quem tumultu territus liquit stuprator civium accursum timens.
(세네카, 파이드라 12:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION