라틴어 문장 검색

Et ture et fidibus iuvat placare et vituli sanguine debito custodes Numidae deos, qui nunc Hesperia sospes ab ultima caris multa sodalibus, nulli plura tamen dividet oscula quam dulci Lamiae, memor actae non alio rege puertiae mutataeque simul togae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 361)
Martiis caelebs quid agam kalendis, quid velint flores et acerra turis plena miraris positusque carbo in caespite vivo, docte sermones utriusque linguae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 81)
Caelo supinas si tuleris manus nascente luna, rustica Phidyle, si ture placaris et horna fruge Laris avidaque porca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 231)
illic plurima naribus duces tura lyraeque et Berecyntiae delectabere tibiae mixtis carminibus non sine fistula;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 18)
teque, dum procedis, "Io Triumphe" non semel dicemus, "Io Triumphe" civitas omnis dabimusque divis tura benignis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 210)
nam quae deserta et inhospita tesqua credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina incutiunt urbis desiderium, video, et quod angulus iste feret piper et tus ocius uva, nec vicina subest vinum praebere taberna quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius ad strepitum salias terrae gravis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 149)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
dein Gnatia lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro persuadere cupit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:8)
Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 12:3)
Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittat ebur, molles sua tura Sabaei?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 20:4)
Poterant vi tus simplicibus obstare remedia simplicia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:4)
Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere !
(세네카, 행복론, Liber IV 117:3)
magis verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis hostibus vastae solitudines relinquerentur non habi- turis, ubi tantas vires exercere possent ;
(세네카, 행복론, Liber VI 149:2)
nulla interim numquam amplius redi- turi temporis ratio est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:1)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION